Advertisement

John Maximilian De l'Angle

Advertisement

John Maximilian De l'Angle

Birth
Death
14 Nov 1724
Burial
Chartham, City of Canterbury, Kent, England Add to Map
Plot
north transept
Memorial ID
View Source

Inscription

Hic Situs est Johannes Maximilianus DE L'ANGLE, Ecclesiae Metropoliticae Cantuariensis Canonicus, Et Hujus Ecclesiae Parochialis Rector. Ortû, quidem, Gallus; Sed, et Effectû, et Disciplinâ, Noster. Cujus Pater, Ecclesiae Reformatae Rothomagi Minister, Anglicanam quàm magni fecerit Ecclesiam, Testimonijs satis apertè indicavit. Cùm alias, Tum maximè, quod Hunc suum Filium Ejusdem Ecclesiae Ordinibus insigniri voluit. Alterum vero Samuelem ità instituit Ut Carentonij celeberrimam Protestantium Ecclesiam, Pastor Acciperet; Eiq Multâ cum Laude praeesset; Donec An. Ch. 1682, flagrante Persecutionis Furore, Religionis Reformatae Cultoribus Nihil restaret, praeter Carceres et Exilia; Tum demèm, caeteris Rebus relictis, Cum Uxore et Liberis in Angliam Migravit, Ubi, pro Meritis suis, beringuè acceptus est, Et Prebendâ Ecc. Westmonasteriensis honestatus. Ita, apud Nos Uterq Frater, Ut Riveti, Molinaei, et Bocharti Cognatos decuit, Et Dignitatem, et Emolumenta satis ampla consecuti Ingentem, quam Exteri saepe conflant, Indiviam Norum Facilitate, Animi Candore, Largitone in Pauperes, Et caeteris, quae Christianum ornant, Dotibus, Faelicitèr extimgerunt. Obijt Johannes Nov. 14 1724, Aet. 83. Juxta Dormit Uxor ejus Genevova, Quae, Senio confecta, obijt Oct. 30 1729. Aet 99. Utrisq Monumentum hoc ponendum curavit Nepos, omnibus Modis devinctus, Theophilis DE L'ANGLE.
[Transcribed by Rev Bryan Faussett, 1757.



Advertisement